#III Reg. VI#Matth. IV#II Paral. III
Factum est autem, post quadringentos et octoginta annos egressionis Israel de Aegypto, anno quarto regni Salomonis, mense secundo, qui Zius apud Hebraeos dicitur, apud nos Maius, coepit Salomon aedificare domum Domino de candido marmore, quod parium dicitur. Josephus tamen dicit, anno quingentesimo secundo egressionis de Aegypto, describens etiam annos aetatum praecedentium, dicens ab Abraham fluxisse annos mille viginti, a diluvio mille quadringentos, ab Adam tria millia centum et duos. Habebat autem domus in longitudine cubitos sexaginta, in latitudine vero viginti. Pars quidem anterior, quae sancta dicitur, et erat ab Oriente quadraginta cubitorum erat in longitudine. Reliqua pars ad occidentem viginti cubitorum erat, et dicebatur Sancta sanctorum. Porro in altitudine triginta cubitos habebat, usque ad primum tabulatum, super quod secunda mansio erigebatur triginta cubitis, usque ad secundum tabulatum. Tertia vero mansio erat sexaginta cubitorum, usque ad tertium tabulatum, quod erat tectum domus. Et sic tota templi altitudo in centum viginti cubitos ascendebat. Josephus tamen mentionem non facit, nisi de duabus mansionibus unicuique ascribens cubitos sexaginta, sed duos inferiores sub una comprehendit. Et erat porticus ante faciem templi, habens longitudinem juxta templi mensuram sexaginta cubitorum, et latitudinem decem cubitorum, surgens in altum, ut dicit Josephus, usque ad celsitudinem templi, et fecit in templo fenestras obliquas, id est exterius angustas, et interius obliquando diffusas: has excogitavit Salomon. Trabes autem posuit in domo per transversum per tria loca in summitatibus trium mansionum adeo longas, ut forinsecus capita earum prominerent ex utraque parte. Et aedificavit super capita forinsecus prominentia tria tabulata, ad deambulandum circa templum: quae in Evangelio pinnacula templi dicuntur. Quae quomodo facta esse in utroque latere, satis elucet. Quomodo autem fuerit in fronte orientali et occidentali, non memini me legisse, nec super hoc me somniare aut libet, aut licet; sed quod ibi fuerant creditur, quod videtur velle Josephus, dum ait de eversione templi. Latitudo vero tabulatorum differens erat. Tabulatum enim quod erat subter quinque cubitos habebat latitudinis, et medium sex cubitos, et tertium septem. Quod ad litteram quidam tradunt factum, ut in superioribus tabulatis manentes, non impedirentur, ad aspiciendum inferius, per obstaculum inferiorum. Hebraeus tamen dicit tria tabulata parem habuisse latitudinem, ut si a summo usque ad imum plumbata caementarii dimitteretur, eorum perpenderetur aequalitas. Verumtamen inferius tabulatum quinque cubitorum erat in latitudine, medium vero sex, quia murus superior arctior factus, quasi per cubitum retractus erat. Ultimum vero tabulatum septem cubitos habebat pro retractione muri superius similiter factum. Fuerunt qui dicerent inferius tabulatum septem fuisse cubitorum, et medium sex, ut ascendendo arctaretur tabulata sicut et murus. Et corrigunt litteram, pro subter, ponendo, super. Vel etiam legunt, subter, dicentes, tabulatum quod subter erat, non loco, sed numero. Sicut enim altum dicitur, et profundum, et supremum, sic et subter dicitur loco, quod infra positum est; subter vero numero, ad quod ascenditur numerandum. Haec autem tabulata sic erant conjuncta muro, ut ei non haererent, id est muro infixa non essent. Trabes tamen de muris prominebant. Porro in extremitatibus cujusque tabulati, ut deambulantes ab injuria lapsus defenderentur; aedificavit luriculas, tanquam appodiationes, quae in Regum, latera vocantur, in Paralipomenon, cancelli, de quorum altitudine nescimus, nisi de supremo, quod habuit in altitudine quinque cubitos.